test

n se perpetuo Tempus as revolubile gyro Iam revocat Zephyros, vere tepente, novos. Induiturque brev Tellus reparata iuventam, Iamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo (Quis putet?) atque aliquod iam sibi poscit opus. Castalis ante osculos, bifid umque cacumen oberrat. Pyrenen somnia nocte ferunt. Concitaquq arcano fervent mihi pec- tora motu, Et furor, et sonitus.

Me sacer intus agit. Delius ipse venit. Iam mihi mens liquidi raptatur in ardua caeli, Perque vagas nubes corpore liber eo. Perque umbras, perque antra feror, penetralia vatum; Et mihi fana patent interiora Deum. Intuiturque animus toto quic agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara caeca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore? Quid parit haec rabies, quid sacer iste furor? Veris, io! rediere vices; celebremus honores Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Iam sol, Aethiopas fugiens Tithoniaque arva, Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacae, Horrida cum tenebris exulat illa suis. Iamque Lycaonius plaustrum caeleste Boo?tes Non longa sequirtur fessus ut ante via, Nunc etiam solitas circum Iovis atria toto Excubias agitant sidera rara polo. Nam dolus et caedes, et vis cum nocte recessit, Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquies scopuli recubans in vertice pastor, Roscida cum primo sole rubescit humus, “Hac,” ait, “hac certe caruisti nocte puella, Phoebe, tua, celeres quae retineret equos.” Laeta suas repetit silvas, pharet ramque resumit Cynthia. Luci- feras ut videt alta rotas, Et tenues ponens, radios gaudere videtur Officium fieri tam penetralia vatum breve fratris ope. “Desere,” Phoebus aid, “thalamos, Aurora seniles; Quid iuvat effoeto procubuisse toro? Te manet Aeolides viridi venator in herba; Surge."